Espace labos

Eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentes, ne inquam et inquit saepius interponeretur, atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo videretur.